CAPENA: TRASCRIZIONE DI UNA COPIA DELL’ORIGINALE LATINO DELLA CONCORDIA STIPULATA L’ANTIVIGILIA DI NATALE DEL 1617 TRA IL MONASTERO ROMANO DI SAN PAOLO FUORI LE MURA E LA COMUNITA’ DI LEPRIGNANO

Locatio perpetua pro Monasterio Sancti Pauli
In solidum cum Domino Antonio Lucatello Connotario
Die Sabbati Vigesima tertia
Decembris 1617
Asserentes partes infrascriptae annis praeteritis inter Venerabile Monasterium Sancti Pauli prope et extra menia Urbis Ordinis S. Benedicti Congregationis Cassinensis…ex una, et Communitatem et homines Castri Liprigniani nullius Diocesis in spiritualibus et temporalibus pleno Iure ad dictum Monasterium spectantem et per=/2/tinentem ortam fuisse litem, et controversiam de, et super terris, et silvis nemoribus pratis, possessionibus et tenutis existentibus in territorijs Castrorum dirutorum Vaccaritiae Scurani, et Castiglionis nullius Diocesis similiter pleno Iure ad Monasterium praedictum in spiritualibus et temporalibus spectantium et pertinentium rebusque alijs in actis causae et causarum huiusmodi latius deductis partibus ex altera litemque praedictam tractatam fuisse coram bonae memoriae Illustrissimo et Reverendissimo Domino Cardinale Seraphino tunc Sacri Palatij Apostolici causarum Auditore, illumque diffinitivam sententiam ad favorem Monasterij et contra Communitatem promulgasse, et deinde coram Illustrissimo et Reverendissimo D. Cardinali Pamphilio similiter dicti Sacri Palatij Apostolici tunc Auditore per appellationem pro parte eiusdem Communitatis a dicta sententia interpositam, et eundem Illustrissimum D. Cardinalem Pamphilium sententiam dicti Domini Cardinalis Seraphini confirmasse, et Communitatem praedictam in expensis condemnasse, et ut sententijs /3/ praedictis quarum copias nobis notarijs partes praedictae et infradicendae dederunt tenoris…Et de anno 1614 seu alio veriori…..parte dictae Communitatis fuisse porrectum memoriale in Sacra Con(gregatione)…….rimis praetensionibus et capitulis et inter alia super dictis tenutis et al…….sententijs praedictis comprehensis solutione onerum Cameralium a……….lendinum Monasterij ad molendum frumentum situm in territorio Liprignani nuncupatum la mola di S. Paolo delatione, et asportatione frumentorum bladarum et vinorum Monasterij ad portum fluminis, et quamplurimis alijs capitulis, et posset etiam pro parte eiusdem Communitatis in eadem Consulta, et coram Reverendissimo Domino Diaz tunc dictae Consultae prelato, et post illius ab Urbe discessum coram Reverendissimo D. Cuniolo instatum fuisse super praetensa restitutione pecuniarum Ministris Monasterij ut asserebatur indebite solutarum in vim Instrumenti celebrati die 14 Februarij 1587 seu alio veriori tempore et per Johannem de Cellis notarium publicum rogati in quo /4/ apparet DD. Abbatem, et Cellerarium tunc temporis precibus eiusdem Communitatis et etiam medio quondam Illustrissimi et Reverendissimi D. Alexandris Cardinalis Camerarij tunc dictae Congregationis Cassinensis protectoris et ad liberandum eandem Communitatem et homines a continuis exequ tionibus realibus et personalibus occasione solutionis onerum Cameralium et diversorum debitorum suscepisse onus spatio 16 annorum in circa extinguendi quaedam debita Communitatis in Instrumento praedicto assignata et solvendi onera Cameralia per totum tempus dictorum 16 annorum decurrenda debitaque praedicta et onera Monasterii solvisse et extinxisse, et Communitatem vice versa promisisse solvere dictis Abbati, et Cellerario pro tempore durantibus dictis 16 annis scuta sexcentum quinquaginta quolibet anno durantibus dictis 16 annis et alias prout in Instrumento sub obligatione Camerali et Iuramento firmato, et in Consulta pluries desuper disputato tractatum fuisse super validitate dicti Instrumenti, et praetensa lesione et restitutione dictarum pecuniarum et Con=/5/sultam attentis bonis Iuribus Monasterij quodque nulla aderat lesio contra Communitatem et ad favorem Monasterij resolutionem facere valde inclinasse et fecisset si denuo dubium propositum fuisset et prius etiam ordinasse quod Monasterio daretur mandatum de manutenendo contra Communitatem compellendi homines praedictos ad accedendum ad molendum ad dictum Molendinum. Demumque eamdem Consultam negocium et causas praedictas super calculo faciendo ad effectum cognoscendi an adesset lesio remisisse Illustrissimo et Reverendissimo D. Cardinali Belmusto et dicto Reverendissimo Cuniolo et praedictum Illustrissimum Dominum Cardinalem pietate motum instetisse penes R. d. D. Alexandrum a Brixia modernum Abbatem dicti Monasterii ut dictis hominibus remissionem aliquam et gratiam facere vellet terminandi dictas lites et differentias modis et formis ut infra, demumque pro parte eiusdem Communitatis et hominum et deputatorum ab eadem Communitate dicto Domino Abbati pluries supplicatum fuisse ut ipsis et ho=/6/minibus et Vassallis suis lites praedictas intentatas parcere et more pij, et benigni patris, et Domini erga eos agentis omnes offensas remictere et etiam tenutas, pascua et alia infradicenda dictae Communitati et hominibus in locationem perpetuam sub annua responsione et alias arbitrio ipsius Reverendissimi Domini Abbatis concedere dignaretur.
His precibus et supplicationibus motus dictus Reverendissimus D. Alexander Abbas nobis notarijs notus, et pio benigno paternoque affectu erga suos Vassallos se gerens habens etiam ad infradicenda mandatum et facultatem sibi a Capitulo et Conventu dicti Monasterij sub die 25 Novembris praeteriti datam prout in Instrumento publico desuper celebrato et per me Caesium notarium Illustrissimi Domini Vicarij rogato Reservato tamen prius et ante omnia beneplacito et consensu Sanctissimi Domini Nostri et Sedis Apostolicae quatenus opus sit sumptibus et opera dictae Communitatis impetrando et etiam reservato beneplacito et consensu capituli generalis dictae Congre=/7/gationis et sumptibus et impensa dicti Monasterij impetrando quatenus opus sit et non alias, salvoque etiam et reservato dicto Monasterio et illius pro tempore Abbati et Monachis directo dominio, et sub reservationibus condictionibus, et modo et forma infradicendis, illisque et omnibus et quibuscumque alijs facultatibus iurisdictionibus et preminentijs Monasterio quomodolibet quomodocumque et qualitercumque competentibus et competituris semper salvis, quae reservationes conditiones et alia infradicenda in principio medio et fine et qualibet parte praesentis Instrumenti repetita esse censeantur, et sint quodque non censeatur translata possessio, nec aliquod Ius in dictam Communitatem et homines nisi consensu et beneplacito Apostolico obtento et non alias aliter nec alio modo…sponte…Communitati et hominibus vere et non ficte ac habitu et actu sunt et erunt vassalli et jurarunt seu jurabunt vassallaticum in manibus Domini Abbatis seu Domini Locumtenentis pro tempore non autem incolis et Vassal=/8/lis ex privilegio vel longa habitatione infrascriptis pro se et alijs absentibus videlicet Dominico Lucretiae, Alberino Pezza Paulo Zio Marco Aleo de Liprignano ad hunc effectum a Consilio generali dictae Communitatis deputatis Paulo Cardaro Clemente Sinibaldo et Petro Paulo Fanciono Massarijs eiusdem Communitatis ac Antonio Gemma et Archangelo Zio hominibus et Vassallis dicti Castri praesentibus et acceptantibus…Et promictentibus nihilominus de rato, et de faciendo ratificare praesens Instrumentum, et omnia, et singula in eo contenta a toto Consilio et Communitate infra quindecim dies proximos ab hodie incipiendo Instrumentum validae et legitimae ratificationis in Actis nostrorum…in publicam formam intra 15 dies dare et consignare ita quod factum alienum…remisit et condonavit quatenus non fuerint solutae omnes et singulas expensas in dicta lite coram eisdem Illustrissimis et Reverendissimis Dominis Seraphino et Pamphilio factis. Et pro quibus mandatum etiam relaxatum fuit, nec non etiam sub eisdem conventionibus /9/ et conditionibus et alias Communitati et hominibus praefatis dicta stipulatione interveniente in perpetuum concessit et assignavit ad pasculandum…………… territorium seu tenutam Vaccaritiae et Castiglioni Castrorum dirutorum positam iuxta ab una ab uno latere Communitas Castri Novi, ab alio dominium et territorium Castri Leprignani, ab alio bona Territorij Castri Morlupi, ab alio latere territorium Castri Riani et alia notissima latera axceptis fabricis, edificijs, et muris existentibus in dictis Castris dirutis quae in totum et perpetuo spectant ad Monasterium et Abbas et Cellerarius pro tempore libere de illis disponere possint et Communitas et homines super illis nulla actio, nec ius competat. Item tenutam fontanae rotundae et Montis Scurani, seu Malaranchae…iuxta ab uno latere foveam fontanae rotundae, ab alio foveam Molariae, ab alio Vialis Malarancha, et montis Scorani, ab alio tenutam Scorani. Item territorium Castri diruti Civituculae usque ad fossum S. Martini et quantum dictum /10/ fossatum se extendit usque ad confinia Castri Morlupi et Rignani et iuxta aliam partem dicti Territorij Civituculae mediante dicto fossato S. Martini, et fossato molae sconciae et iuxta territorium Liprignani cum pacto expresso quod lacus dicti Territorij et Castrum dirutum circum circa quantum muratum et muri se extendunt et muri et fabricae, et edificia in praesenti concessione non teniantur nec comprehendantur, sed in perpetuo et semper spectent ad dictum Monasterium. Item tenutam Florettae iuxta ab uno latere flumen Tiberis tenutam nuncupatam de fiori, ab alio tenutam Porti Lupi. Item ad pasculandum cum omni genere animalium exceptis porcis in pratis et ad omnes fructus tenutam Porti Lupi iuxta ab uno latere tenutam Florettae ab alio pantanum S. Marthae, ab alio bona Castri Novi, ab alio flumen Tiberis seu alia notissima latera…Item similiter ad pasculandum cum bobus aratorijs tantum medietatem pantani Sanctae Marthae iuxta tenutam Porti Lupi ab uno, ab alio bona quondam Lutij Sabelli mediante fos=/11/sato, ab alijs duobus lateribus bona Monasterij. Item D. Abbas concedit dictae Communitati, et hominibus supradictis Ius lignandi in dictis territorijs, et tenutis scilicet Vaccaritiae Castiglioni Civituculae usque ad fossum S. Martini ut superius dicitur de pasculo fontanae rotundae et Montis Scorani in quarta parte pantani S. Marthae videlicet in parte propinquiori flumini Tiberis et assignanda per infrascriptos DD. Cellerarium et Fabbium de Grossis ad effectum solum comburendi in eorum domibus proprijs et pro faciendis cappannis et mandrijs pro ipsorum animalibus non autem vendendi donandi, vel alias disponendi imo semper prohibita sit omnis dispositio et venditio alienatione quacumque etiam latissimo sumpto vocabulo prohibita et penitus censeatur, et sit reservata tamen semper facultate eidem Monasterio et officialibus suis in eisdem territorijs et tenutis ut supra concessis lignandi et ligna cuiuscumque generis incidendi et asportandi Abbatis Cellerarij vel Ministrorum arbitrio disponendi pro ipsorum usibus in dicto Castro et /12/ territorijs praedictis excepto pro usu precodij ad effectum comburendi quae facultas semper durante mundo in perpetuum et in infinitum duret et numquam eripiet. Item D. Abbas concedit dictae Communitati et hominibus supradictis ad effectum seminandi videlicet supradicta territoria seu tenutas Vaccaritiae Castiglioni Civituculae modo praedicto fontanae rotundae Montis Scurani ac etiam plani falceti iuxta viam romanam iuxta fossatum fontanae rotundae et bona Castri Novi et alia notissima latera reservatis pro Monasterio fontibus seu aqua posita in tenuta fontanae rotundae et aqua posita in dicto plano falceto facultate concessa dictis hominibus ponendi et retinendi canapas, et lina in aqua subtus fontem fontanae rotundae tempore suo. Item tenutam Florettae ad seminandum ut supra cum onere iniuncto dictae Communitati reducendi ad prata rubra 24 dictae Tenutae Florettae infra an….sub annua responsione et canone unius salmae feni librarum 150 pro qualibet salma pro qualibet falciate Mo=/13/nasterio seu Ministris anno quolibet libere…consignandae. Item dictus Dominus Abbas concedit dictae Communitati et hominibus supradictis terrena omnia, quae Monasterium et Monaci habent et possident ad effectum seminandi in dominio dicti Castri Leprignani exceptis terris infra dicendis videlicet ut dicitur vulgariter loquendo le terre della palazzina dentro et fora le terre di S. Antonio quanto tiene il ristretto il terreno di S. Leo cioè il sodo tra la vigna et cava di S. Leo. Item concedit Dominus Abbas quod furnum quod adest in platea dicti Castri sit libere Communitatis ita quod nihil omnino solvere fornarius teneatur Monasterio expresse tamen prohibito quod in furno praedicto non possit dictus fornarius coquere panem casariccium, sed solum panem destinatum et factum ad effectum vendendi. Item dictus D. Abbas concedit dictae Communitati et hominibus le terre dette della Selvotta di S. Cristina ad omnes fructus excepta tamen domo ibi existente quae Monasterio perpetuo remaneat, et ad illud /14/ spectet. Et hanc concessionem seu locationem perpetuam et omnia et singula praemissa, et quae infra dicentur praedictus Reverendissimus D. Abbas nomine quo supra fecit et facere dixit et declaravit praedictis Communitati et hominibus dicti Castri Liprignani absentibus et praedictis deputatis massarijs et hominibus, nobisque…praesentibus…pro annua responsione respectu dictarum herbarum et pasculorum scutorum centum quinquaginta octo monetae solvendorum prout dicti deputati Massarij, et homines nomine dictae Communitatis et hominum realiter, et cum effectu solvere promiserunt hic Romae libere…in duabus paghis videlicet medietatem in festo Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, et aliam medietatem in fine mensis Augusti ita quod prima solutio incipiat in fine mensis Augusti proxime futuri anni 1618 et ut sequitur…Respectu vero dictarum tenutarum Vaccaritiae, seu Castiglioni plani falceti terrae Selvottae S. Cristinae fontanae rotundae seu malarancha et Montis Scurani Ci=/15/vituculae usque ad fossum S. Martini ut supra notatarum ut Florettae dicti homines de frumento bladis alijsque seminibus seminandis et recolligendis cuiuscumque generis quantitatis et qualitatis quae in dictis terrenis seminabuntur, et recolligentur quintam partem et de terrenis dominij quae seminabuntur sextam partem eorum quae colligentur libere respondere teneantur et debeant conditionibus tamen infrascriptis adiectis et illis semper salvis ac perpetuo in infinitum mundo durante duraturis et non alias…Primo quod Communitas et homines perpetuis futuris temporibus in perpetuum quolibet anno iuxta statutum artis agriculturae Urbis ac solitis et debitis temporibus tenutas supradictas bene et diligenter arare et seminare de bono seminare et cultivare teneantur et debeant. Item ne contingat Monasterium suis fructibus et responsionibus defraudari quod Communitas et homines praedicti debeant et teneantur ut dicitur fare li quarti et singulo anno unum quartum seminare ut dicitur a maese et alium ad cultum et in e=/16/ventum in quem debitis temporibus non ararent cultivarent, nec seminarent ut supra dictum est ultra precisam praemissorum observantiam Communitas et homines teneantur etiam facere arare cultivare et seminare dictas terras non seminatas seu aratas et responsionem ad rationem supradictam consignare Monasterio seu illius Ministro seu Ministris ac non seminando dicta Communitas ipsamet teneatur dare responsionem ac si seminatum fuisset idque toties quoties evenerit casus non arandi cultivandi nec seminandi, nec in hoc aliqua excusatio quantumvis iuridica et iusta suffragetur nec excusetur et respondere teneatur ad rationem terrenorum convicinorum scilicet ad electionem Reverendissimi Abbatis seu ministrorum pro tempore. Item quod dicti homines teneantur et debeant in locis ipsis ut supra concessis facere fossata omnia et vias ac pontes in dictis tenutis illosque et illa manutenere omnibus dictae Communitatis et hominum sumptibus et expensis ad quamcumque summam adscendentibus etiam notabilem /17/ et notabilissimam absque spe aliquid unquam repetendi et absque aliqua impensa Monasterio et opera Monasterii…Item quod dicta Communitas et homines supradicti non possint nec valeant dicta terrena, bona, et pascula eis locata in totum vel in partem etiam minimam partem alicui personae…concedere alienare etiam alienationis latissime sumpto vocabulo absque consensu et licentia in scriptis D. Abbatis, seu Cellerarij pro tempore praevia tamen debita et solita solutione laudemii iuxta stilum dicti Castri. Item quod Communitas et homines praedicti ullo modo possint, nec debeant alienare et concedere…dicta bona et terras ut supra concessas nec etiam relinquere in testamento forensibus non habitantibus cum familia in dicto Castro et territoriis et omnis alienatio, et concessio nulla sit, et nullius roboris et momenti. Item quod nullo modo et nullo unquam tempore Communitas et homines praedicti tenutas, terras, et bona praedicta ut supra concessas et concessa in totum vel in partem etiam /18/ minimam partem personae potenti Ecclesiae hospitali et loco pio concedere donare et relinquere etiam in testamento codicillis vel alio quovis modo etiam alienationis latissime sumpto vocabulo alienare possint nec debeant et omnis concessio venditio et locatio et dispositio nulla sit nulliusque roboris et momenti etiam interveniente consensu Abbatis seu Cellerarij pro tempore existentis Conceditur tamen dictis hominibus cum licentia dicti Abbatis et Cellerarij pro tempore ut supra dare in dotem supradictas terras, sed quod fructus dictarum terrarum non possint extrahi extra dicta territoria et tenutas sub pena ammissionis fructuum, seu eorum valoris…et sub aliis poenis…applicandis Camerae Abbatiali. Item quod supradicta terrena et bona ut supra concessa nullo modo per Communitatem et homines praedictos hipotecari obligari in solutum dari, et pignorari possint ex quavis causa quantumvis privilegiata et in corpore Iuris clausa seu in generali obligatione bonorum venientibus, minusque super illis ad instantiam cuiusvis personae seu credi=/19/toris et personarum et creditorum fieri possit exequtio pro debitis hactenus de praeterito neque ad praesentem diem ab hominibus dicti Castri contractis et omnis obligatio et exequtio nulla, nulliusque roboris excepto tamen Monasterio D. Abbate Cellerario Ministris, et offitialibus pro tempore dicti Monasterii quorum singuli pro creditis et negociis Monasterij exemptiones omnes semper quotiescumque opus erit facere valeant et possint; minusque super fructibus recolligendis in dictis bonis ut supra concessis fieri possit aliqua executio pro debitis per dictos homines ut supra de praeterito hactenus usque in praesentem diem contractis per quatuor annos ab hodie incipiendos et si fit executio sit ipso iure nulla quia hac condictione expressa dicta bona concedit et concessit alias sine ista condictione non concessisset. Item salvis praedictis quia ipse D. Abbas semper desideravit et summopere cupit quod homines et Vassalli praedicti praesentes et futuri semper a delictis abstinenant ideo voluit quod bona et terrae praedictae in casum alicuius /20/ delicti et excessus per Communitatem et homines praedictos, vel illos particulares qui bona, et terrena praedicta possideant seu possiderent commictendi et perpetrandi (quod Deus avertat) ob quae bonorum confiscatio resultaret nullo modo confiscari possint nec debeant nisi fiscus et Camera Abbatialis dicti Monasterii, qui fiscus Monasterij illa capere et confiscare possit, illaque semper recadant et cedant dicto Monasterio et Monacis libere…Item quod homines praedicti omnibus expensis et sumptibus ipsorum absque spe aliquid numquam repetendi toties quoties opus erit purgare et excavare debeant fossum maius dicti pantani ordinarii per Cellerarium et D. Fabium Grossum quod servire debeat pro scolatura aquarum versus flumen. Item quod dicta Communitas et homines in cultura terrarum et excavatione fossorum vias publicas usurpare, et devastare non possint nec debeant sed illas omnibus eorum expensis manutenere et conservare teneantur et debeant et vias reducere ad mensuram ordinariam in tenutis ut supra concessis. Item quod /21/ in eventum inundationis Tiberis vel multitudinis aquarum quod vaccae, equae, et equi et alia animalia Monasterij in pratis floris Monasterij pasculare non possint tunc et eo casu et quoties casus huiusmodi evenerint ac animalia praedicta in terris tenutis et bonis praedictis ut supra locatis et concessis libere et sine aliqua mercede et precio pasculare possint ibique pasculatum permanere per duodecim dies, et non ultra. Item quod Communitas Massarij et Officiales et homines praedicti nunc, et pro tempore existentes omnes equos equas vaccas boves capras sues et alia quaecumque animalia cuiuscumque generis speciei qualitatis, quantitatis etiam minimae non possint nec valeant conducere ut dicitur pigliare in soccida praesertim a forensibus et exteris, illaque pasculare facere in tenutis et terris praedictis vel illarum aliqua parte sine consensu et licentia in scriptis D. Abbatis, seu Cellerarij pro tempore dicti Monasterij et solutione facienda pro dictis soccidis Monasterij iuxta formam Statuti Liprignani et tunc debeant cum juramento /22/ dare in termino dierum trium post soccidam factam notam veram et fidelem et cum juramento Abbati seu Cellerario pro tempore de dicta soccida cum indicatione et specificatione temporis scilicet diei mensis anni pactorum ac nominis cognominis patriae notarij et qui Instrumentum seu apocas fecit et ubi habitat…et quotiescumque Monasterium seu Ministri illius supradicti dare vellent equos equas boves vaccas, sues, capras, oves et alia animalia in soccidam teneantur dicti homines illa accipere in soccidam iuxta stilum romanum sed onera tam de pasculis quam de alijs rebus honeribus datij, et collectis tam impositis quam imponendis et pro debitis pro parte Monasterij tangentibus pro dicta soccida teneatur solvere ille, qui soccidam accipiet a Monasterio et Monasterium in nihilo teneatur…et dicta animalia data a Monasterio ut supra ac fetus et fructus omnes illorum tam pro parte tangente Monasterio quam soccidis remaneant et semper sint specialiter et expresse obligata et hipothecata Monasterio, et super illis non /23/ possit fieri aliqua executio, et si fieret in dictis animalibus fetibus et fructibus ipsorum illa nulla sit et nullius momenti…Item pro oneribus datijs et collectis Cameralibus cuiuscumque generis qualitatis et quantitatis et tam realibus quam personalibus et mixtis tam in praeterito decursis et solutis sive non solutis ac decurrendis et solvendis et tam impositis, quam imponendis etiam pro pontium et viarum confectione refectione reparatione, et manutentione, et alia quavis de causa hic non expressa et necessario exprimenda et etiam per summos Pontifices Cameram Apostolicam Illustrissimum Dominum Cardinalem Camerarium viarum magistros vel alios impositis et imponendis ad quamcumque summam adscendentibus Communitas et homines praedicti a Monasterio praedicto et illius Abbate et Monacis nunc et pro tempore existentibus nihil pretendere repetere et consequi possint, nec debeant etiam quod Monasterium ad onera datia et collectas praedicta obligatum fuisset et esset quodque in futurum praedicta et alia quaecumque /24/ onera collectas et datia Cameralia cuiuscumque generis speciei qualitatis et quantitatis imposita et imponenda et tam realia quam personalia respectu bonorum et terrarum ut supra concessarum et seminatarum pascendi et lignandi Communitas et homines praedicti de eorum proprio dictae Camerae Apostolicae vel alijs quibuscumque opus erit solvere teneantur et debeant ita et taliter quod Monasterium et illius Abbates et Monaci praedicti nullo umquam tempore ad aliquid non teneantur et absque spe unquam a Monasterio repetendi et recuperandi…Item quod omnes homines, et habitatores Castri Liprignani et in dictis territorijs et tenutis concessis nunc et pro tempore existentes ultra alia solita obsequia Monasterio debita teneantur et debeant prout hactenus soliti fuerunt omnia et singula frumenta et quaelibet alia segetes fabas et legumina molenda ad molendinum et molam frumentariam Monasterij nuncupatam la mola di S. Paolo, ubi est, et ubicumque in futurum fuerit et fiet in dictis terri=/25/torijs et tenutis concessis et edificabitur ad molendum asportare et conducere, frumentaque segetes legumina fabas et alia ibi et non alia mola, et molendino macinare sub poena ammissionis frumenti segetum leguminum et animalium et sub alijs poenis contentis in bandimentis desuper factis et forsan faciendis per Dominum Abbatem, et Locumtenentem pro tempore et pro molitura per molendinarium dictae molae solita responsio accipi et respective consignari debeant videlicet duodecimam partem et ne defraudentur a molinarijs in accipiendo molituram voluit dictus D. Abbas quod sit in arbitrio massariorum Liprignani mictere ut dicitur vulgariter la tramoglia alla mola et altri remedij accio si levano le fraude…semper toties quoties opus fuerit. Item quod Communitas et homines praedicti Castri Liprignani ut supra semper et perpetuis et futuris temporibus ultra praefata etiam gratis et sine aliqua solutione salario et mercede prout hactenus factum fuit ad omnem simplicem requisitionem dicti /26/ Monasterij seu illius agentis seu agentium a dicto Castro Liprignani et aliis locis et partibus territorij Liprignani et etiam territoriorum dictorum Castrorum dirutorum et tenutarum concessarum ac etiam a S. Martha similiter nullius Diocesis in spiritualibus temporalibus ad dictum Monasterium pleno Iure spectantium et pertinentium ad flumen Tiberis et ad portum et ad barcham etiam cum propriis eorum animalibus omnia et singula frumenta bladas et vinum dicti Monasterij ad quamcumque summam, et quantitatem notabilem et notabilissimam adscendentem deferre, et asportare libere et omnino tenenantur et debeant gratis et absque alia impensa Monasterij. Item quod Communitas et homines praedicti Liprignani nullo unquam tempore aliquid aliud a dicto Monasterio quavis de causa et occasione cum ex causis superius expressis sed nec etiam quibusvis aliis maioribus expressis petere pretendere et consequi possint. Item quod respectu causarum Civilium et damnorum datorum, tantum statutum dicti Castri conditum ser=/27/vari debeat, et servetur et damna data in dictis territorijs et tenutis concessis per et inter dictos Vassallos sit et esse debeat ut dictum statutum disponit. Et voluit etiam quod per dictum D. intimetur ab Urbe modernum Cellerarium dicti Monasterij seu alium pro tempore Cellerarium et Illustrissimum D. Fabium de Grossis vel aliam personam communiter eligendam territorii et confines inter territorium Liprignani et Civituculae et ubi opus fuerit imponi debeant et etiam assignetur via et iter per quam seu quod animalia dictae Communitatis et hominum ad pasculandum et ad bibendum ut dicitur al fontanino di S. Marta seu ad flumen Tiberis accedere debeant et terminatio et assignatio per dictos Dominos facienda attendi, illique omnino stari debeat omni et quacumque appellatione, reclamatione et recursu penitus remotis et interdictis. Item salvis tamen praedictis quod omnia opera necessaria Monasterio seu Ministris eius tam pro molendino quam pro alia quavis causa dicta Communitas et homines praedicti et debeant prestare seu dare tenean=/28/tur et ita ut Monasterium in hoc preferatur ad omnem aliam personam solvendo tamen solitam mercedem operariis suo tempore. Voluit etiam quod in omnibus terris bonis, et locis praedictis ut supra concessis ad pasculandum arandum et seminandum semper et perpetuo perpetuis et futuris temporibus durante mundo in infinitum totalis Iurisdictio tum spiritualis, tum civilis quam Criminalis et mixta Monasterii, et Abbatum pro tempore tam primarum quam secundarum, et tertiarum Instantiarum libera et illesa et in suo robbore remaneat nec illis aliisque Iurisdictionibus facultatibus et preminentijs Monasterij et Abbatis per praesentes Concessiones et per praesens Instrumentum nullo modo preiudicatum esse censeatur, nec sit; quia sub ista, et alijs condictionibus praedictis et non alias aliter nec alio modo concessionem huiusmodi Abbas facit. Item quod in eventum in quem Communitas vel Massarij, vel homines praedicti in communi aliquo unquam tempore rebellionem aliquam contra dictum Monasterium, vel illius /29/ Abbatem et Monachos commicterent vel aliquid aliud in damnum et preiudicium Iurisdictionis ipsius Monasterij tam spiritualis et civilis quam temporalis et criminalis et mixtae facerent et commicterent ultra penas a Iure inflictas praesenti locatione concessione et alijs praedictis et in huiusmodi Instrumento contentis privati omnino sint et remaneant: concessioque, et Instrumentum huiusmodi nulla et nullum sit, ac nullius roboris, et momenti, et ab omni commodo et beneficio dictae concessionis et locationis et Instrumenti ipso facto et ipso Iure et absque aliqua sententia declaratione decreto et citatione cadant, et cecidisse intelligatur, et Monasterium et illius Ministri possessionem realem, veram, et actualem dictarum tenutarum et bonorum ut supra concessorum libere retinere, et continuare possit prout et quemadmodum ante praesentem concessionem et praesentis Instrumenti celebrationem retinebat et possidebat perinde ac si huiusmodi concessio et locatio numquam facta et praesens instrumentum celebratum /30/ fuisset et huiusmodi facultas continuandi et retinendi possessionem praedictam ceteraque alia in huiusmodi Instrumento expressa nunquam expiret sed semper etiam ultra 20 30 40 50 100 1000 annos et in perpetuum durent mundo durante…duret, et continuet nec unquam prescribatur. Item voluit praefatus Dominus Abbas nominibus quibus supra et mandavit quod praedicta terrena dividi debeant inter homines dicti Castri Liprignani qui ante dictam sententiam possidebant et in illa divisione ratio haberi debeat ad illam quantitatem et qualitatem quae unusquisque ipsorum possidebat et cuilibet assignari debeat rata sua detracta tamen equaliter illam quantitatem aquarumque ipsorum ex dictis terrenis, quae deficiet habita semper ratione ad qualitatem et quantitatem, quae prius per ipsos possidebatur, et quod dicta divisio fieri debeat ab hominibus deputatis in Consilio generali faciendo ab hominibus dicti Castri et de dicta assignatione facienda fieri debeat Instrumentum publicum seu Instrumenta publica a dictis deputatis nomi=/31/ne dictae Communitatis et ad evitandum lites et questiones nullus possit a dicta divisione reclamare sed unusquisque stare debeat tacitus et contentus de assignatione ibi facta et nullo modo possit a dicta assignatione reclamare seu appellare et Item quod Instrumentum huiusmodi semper et perpetuo in infinitum et durante mundo ad quoscumque effectus etiam devolutionis et caducitatis et reivendicationis absque aliqua alia probatione et adminiculis probet dominium proprietatem et possessionem Monasterij. Insuper dictus Abbas concessit dictas tenutas tenimenta et territoria ad omnes fructus, et de omnibus dictis fructibus dicti homines teneantur et debeant respondere ut supra. Et dicti deputati et alij praedicti in signum huiusmodi et tantae liberalitatis et gratiae Communitati et hominibus praedictis factae determinando supradictas lites, et differentias eiusdem Communitatis et hominum et etiam proprijs nominibus et cum dicta promissione de rato sponte…sententias praedictas dictorum Cardinalis Seraphini /32/ et Pamphilij acceptarunt, et approbarunt et dicto Reverendissimo Domino Abbati de praedicta concessione, et alijs praefatis gratias immortales egerunt, illamque et omnia et singula ut supra expressa et modo et forma praedictis acceptarunt et acceptant responsionem pensionem affictum praedictum solvere omniaque et singula ut supra disposita et in praesenti Instrumento contenta plenarie et perpetuo etiam per mille et ultra annos, et in infinitum mundo durante observare…ad molam praedictam ad molendum semper accedere frumentum bladas et vinum ad flumen, et barcam gratis deferre fossata excavare conservare et vias publicas manutenere datia collectas et gabellas solvere, et denique omnia et singula per dictum Dominum Abbatem ordinata et in praesenti Instrumento contenta et expressa singula singulis congrue referendo et adaptando inviolabiliter et perpetuo observare et adimplere promiserunt et libere et plenarie renunciarunt liti et litibus praedictis causaeque et causis praedictis ut supra motis et introductis et earum /33/ singulis et pretensionibus quibuscumque et precipue et specialiter ita tamen quod specialitas generalitati non deroget, nec e contra liti et causae introductae vigore et ex causa dicti Instrumenti accollationis solvendi dicta debita Communitatis dicta die decima quarta Februarij 1587 celebrati et super pretensa restitutione dictorum annuorum scutorum 650 et promiserunt desuper nullo unquam tempore Monasterium et illius Abbatem et Monachos quovis modo molestare…similiter promiserunt et quibuscumque probationibus factis renunciarunt…Item praedictus Rev. Dominus Abbas et deputati Massarij et homines nominibus quibus supra convenerunt quod in eventum in quem dictum Instrumentum ex aliqua ratione non possit subsistere et habere effectum tunc et eo casu licitum sit reliquae parti redire ad primeva Iura in statu, et terminis in quibus hodie reperiantur ante celebrationem dicti Instrumenti et habeatur dictum Instrumentum perinde ac si factum non fuisset, et sit nullius roboris et momenti et nulla /34/ censeatur facta innovatio et omnes confessiones hinc inde factae pariter sint nullius roboris et momenti tamquam factae causa, et occasione istius concessionis. Et tam dictus Reverendissimus Dominus Alexander Abbas quam Dominicus Alberinus Paulus et alij ut supra deputati et nominati nominibus praedictis et cum dicta de rato promissione omnia et singula supradicta et in praesenti Instrumento contenta, et expressa semper et perpetuo firma rata et grata habere, illaque omnia et singula inviolabiliter observare et adimplere promiserunt, nec contra illa vel illorum aliquod per se et alium, seu alios in iudicio vel extra venire dicere, opponere excipere vel contra facere quovis pretextu causa sive causis etiam occasione Iurium Instrumentorum et scripturarum testium et probationum etiam de novo repertarum et reperiendarum enormis et enormissimae lesionis restitutionis in integrum etiam ex clausula generali si qua mihi vitanda et cuiuscumque rescripti summorum Pontificum et Principis et superioris tam gratiam quam justitiam concernentis etiam /35/ motu proprio concessi et concedendi et alio quovis titulo causa seu causis hic non expressis in corpore Iuris clausis et necessario exprimendis et specificandis quibus omnibus et singulis et alijs quibuscumque remedijs ordinarijs extraordinarijs oppositionibus exceptionibus Iuris et facti medio juramento scilicet dictus Reverendissimus Dominus Abbas tacto pectore et dicti Domini deputati et alij tactis scripturis …respective expresse renuntiarunt et quilibet eorum quibus supra nominibus renunciavit…Pro quibus omnibus et singulis praedictis sic ut supra expressis, et inviolabiliter observandis dictus Reverendissimus Dominus Abbas dictum Monasterium illius priorem, et Monachos, et pro tempore existentes dicti Monasterij bona…et dicti Dominicus et alij deputati et alij supradicti Communitatem Massarios officiales et homines illius nunc et pro tempore existentes et uti privatas et particulares personas et eiusdem Communitatis Massariorum officialium et hominum bona…Iura…et exercitia in forma Camerae Apostolicae /36/ cum solitis clausulis citra…obligarunt…renunciando cuicumque appellationi…et in contrarium etiam unica citatione consensetur et ita praedictus Dominus Abbas tacto pectore…et praedicti deputati et alij tactis scripturis…Iurarunt…Super quibus…
Actum Romae in Regione Transtiberim et in Monasterio Sancti Calixti dictorum Reverendorum Abbatis et Monacorum et in cubiculo dicti Reverendi Domini Abbatis praesentibus…Domino Josepho Guadagno de Monte philatrano Auximanae diocesis et Nicolao a Castro Flandro Leodiensis Diocesis testibus…
Carolus……substitutus rogatus in solidum ut supra.

Questa voce è stata pubblicata in LA CONCORDIA DEL 1617 TRA IL MONASTERO ROMANO DI SAN PAOLO FUORI LE MURA E LA COMUNITA' DI LEPRIGNANO. Contrassegna il permalink.

Lascia un commento

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...