CAPENA: IL TESTO DI UNA SENTENZA EMESSA NEL 1748 PER DIRIMERE UNA CONTROVERSIA INSORTA TRA LA COMUNITA’ DI LEPRIGNANO, DA UNA PARTE, E IL MONASTERO DI SAN PAOLO FUORI LE MURA, DALL’ALTRA, IN MERITO AL DIRITTO RIVENDICATO DAI LEPRIGNANESI DI PROIBIRE AL MONASTERO DI S. PAOLO L’APERTURA E L’ESERCIZIO DI UN FORNO NEL “PROCOIO” DI SANTA MARTA

Christi Nomine invocato pro Tribunali sedentes, et solum Deum pare oculis habentes per hanc nostram definitivam sententiam, quam de Iuris Peritorum Consilio in his scriptis ferimus, in causa et causis, quae primo et in prima seu alia veriori coram Nobis versae fuerunt, et vertuntur instantia inter DD. Odoardum Sinibaldi, Nicolaum Angelum Cardari, Nicolaum Sacripanti, Marcum et Thomam Barbetti et alios Particulares et Homines, et Communitatem Lepriniani actores ex una, et Sacrum Monasterium S. Pauli extra moenia Urbis, et D. Josephum Apollonj eiusdem Monasterij affictuarium reos conventos partibus ex altera de, et super praetenso per dd. Particulares, Homines, et Communitatem Lepriniani iure prohibendi dicto Sacro Monasterio eiusque affictuario aperitionem, retentionem, et exercitium Furni in Praecodio S. Marthae vigore instrumenti transactionis inter dictum Sacrum Monasterium, et dictam Communitatem et Homines Lepriniani initae die 23 Decembris 1617 ac decreti bo: me: Lecci Visitatoris Apostolici lati sub die 10 Maij 1704 rebusque aliis etc. (firmo remanente coram Nobis Iudicio super praetensa per dictum Monasterium facultate capiendi lignamina necessaria pro usu, et exercitio dicti Furni a Sylva in dicto Instrumento Transactionis pro usu Communitatis cessa et assignata) Dicimus, pronunciamus, decernimus, declaramus, ac definitive sententiamus vigore dicti Instrumenti Concordiae et decreti d. bo: me: Lecci non constitisse, neque constare de praetenso iure Communitatis prohibendi dicto Monasterio eiusque affictuario liberam aperitionem, usum, et exercitium Furni in dicto Praecodio S. Marthae, ideoque dictum Monasterium et Affictuarium absolvendos fore, et esse ab impetita dicti Furni clausura, prouthac nostra Sententia absolvimus, et liberamus, perpetuumque silentium de et super praemissis dictis Hominibus, et Communitati imponimus, et pro imposito haberi volumus, et mandamus, eamdemque Communitatem, et Homines ab expensis absolvimus, quatenus huic nostrae Sententiae acquiescant, sin minus in omnibus expensis condemnamus, quarum taxationem Nobis, vel cui de Iure imposterum reservamus, et ita dicimus, pronunciamus, decernimus, declaramus, ac definitive sententiamus, non solum ut supra, sed et omni alio meliori modo.
Ita pronunciavi ego Petrus Paulus de Comitibus Secretarius

Questa voce è stata pubblicata in CONTROVERSIE TRA LA COMUNITA' DI LEPRIGNANO E IL MONASTERO ROMANO DI SAN PAOLO FUORI LE MURA, IL FORNO NELLA TENUTA DI SANTA MARTA. Contrassegna il permalink.

Lascia un commento

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...