UNA PRONUNCIA DATATA 1591 DELLA SACRA ROMANA ROTA IN UNA CONTROVERSIA TRA MONASTERO DI SAN PAOLO FUORI LE MURA E COMUNITA’ DI LEPRIGNANO

R. P. D. Platto. Nullius Bonorum. Die Veneris V Februarij MDXCI. Praetendebant Communitas, et Homines Castri Liprignani, ipsis competere Ius perpetuae Coloniae super Terris, et Tenutis existentibus in Territorijs Castrorum Vaccaritiae, et Scurani, et Castiglionis, Nullius Dioecesis, ad Venerabile Monasterium Sancti Pauli extra moenia Urbis spectantibus; Terrasque, ac Tenutas praedictas colere, serere, et cultivare posse, etiam invitis Dominis Abbate, et Monachis dicti Monasterij; ex eo quod per longissimum tempus ita illas possederint, uniformem solutionem praestiterint, quodque illas, seu illarum partem Liprignanenses vendiderint, in dotem dederint, et alias ad eorum libitum de eis disposuerint, accedente consensu Abbatis, Cellerarij, et aliorum Ministrorum pro tempore eiusdem Monasterij, et mediante solutione Laudemij; cuius contrarium Abbas, et Monachi praedicti asserebant. Unde, inter dictas partes, super praemissis fuit factum compromissum, primo in bo: mem. D. Montem de Valentibus; et post illius obitum, in R. D. Lutium Saxum pro parte Liprignanensium, et in Dominum Matthaeum Massam per Dominos Abbatem, et Monachos, in Arbitros, Arbitratores, amicabiles compositores, et Iudices compromissarios electos; et coram dictis Iudicibus nonnulli testes examinati, et quamplures probationes factae fuerunt. Et orta difficultate inter dd. DD. Saxum, et Massam super dicta Colonia perpetua, praesuppositis duobus libris Catastri Monachorum, quibusdam instrumentis consensuum, Bulla fel: mem: Eugenij Papae Quarti, et Testibus praedictis, dederunt dubium, An Homines Castri Liprignani sint Emphyteutae, Censuarij, vel Coloni perpetui ipsorum Monasterij, et Monachorum, in Terris, et tenutis praedictis, ad effectum, ut non possint expelli. Dubiumque praedictum per me, de ambarum partium consensu nominatum, in Rota proponendum dederunt; quo proposito, die Veneris XV Februarii, unanimiter resolutum fuit, Non probari Ius dictae Coloniae perpetuae. Et moti fuerunt Domini, Quia in dicta Bulla Eugenij, facta de Anno MCCCCXLV. XII. Kal. Ianuarij, cuius copia data fuit, dicitur Terras, ac Tenutas superius expressas, esse, spectasseque, ac pertinuisse ad dictum Monasterium; et quod Homines Castri Novi praetendebant acquisivisse Ius laborandi conta voluntatem Monasterij, ex quo per longissimum tempus laborassent, et annuam responsionem fecissent, et allegabant praescriptionem tanti temporis, quod memoria hominum in contrarium non existebat; et Papa subiungit in dicta Bulla, quod certa portio assignabatur ad colendum Liprignanensibus, et alia illis de Castro Novo. Propterea ille Pontifex, partibus auditis, declaravit Terras, et Tenutas praedictas, ad dictum Monasterium spectare, et de illis, tanquam de re dicti Monasterij, Abbatem libere disponere; nec Homines Castri Novi, aut alios quoscumque, quovis quaesito colore, huiusmodi Terras, aut partem earum, seu alias, quae praedicti Monasterij in futurum esse contigerit, sine praedictorum Abbatis, et Monasterij licentia coluisse, aut colere posse; et mandavit ita id perpetuo, et perpetuis futuris temporibus observari, et ab omnibus iudicari debere, cum decreto irritanti, et clausula sublata. Unde, cum constet de dominio Monasterij, quod etiam non negant Liprignanenses, et sic dici posset, quod illorum possessio non potest causare contra supradictum Monasterium, super huiusmodi bonis praescriptionem perpetuae Coloniae. Nam, omissa illa quaestione, quod huiusmodi Ius perpetuae Coloniae non inducatur, ex diuturna uniformi praestatione…circa quam multi voluerunt Dominum rei ad laborandum titulo locationis concessae, sibi non praeiudicare ex receptione uniformis praestationis per diuturnum tempus; cum sit actus voluntarius; contra quam, iudicatum fuisse in magna Curia Vicariae, firmat idem Ursil. in loco supra citato. Quod maxime volunt procedere, cum constet de initio tituli, scilicet locationis, ut hic, ex dicta Bulla Eugenij mandantis ista bona locari, et assignari Liprignanensibus ad laborandum, et colendum, et quod contra voluntatem Abbatis nemo posset laborare; Cum enim tunc appareat quod, a principio non fuerunt datae ad Coloniam perpetuam, sed ad simplicem locationem; cessat, ut inquunt Doct. omnis praesumptio alterius tituli…sed potius praesumendum esset huiusmodi Terras, fuisse reconductas de laborerio ad laborerium…Et quando constat de initio (prout hic) quod non inducatur Colonia perpetua; quia non praesumitur mutata causa possidendi…Omissa inquam hac difficultate; Pro resolutione praesentis dubij, sufficere visum est Dominis, quod, ex deductis non probetur sufficiens possessio ad inducendam Coloniam perpetuam, sive inspiciamus Testes, sive instrumenta Communitatis; nam testes Liprignanensium non probant centenariam, quae requiritur contra Ecclesiam Sancti Pauli, ex Privilegio fel. me. Honorij, et praedicti Eugenij; immo dicti Testes non percutiunt tempus nisi 28 aut 30 annorum, et hoc etiam non satis bene; instrumenta vero consensuum num. 140 non solum non excedunt centum annos, quinimo sunt recentia, exceptis duobus, scilicet annorum 1469 et 1493 quae non loquuntur nec comprehendunt bona, de quibus agitur; sed tantum terras existentes in Territorijs Liprignani, et Civituculae, quae sunt distincta, et separata a Tenutis, et Territorijs dictorum Castrorum Vaccaritiae, et Scurani, et Castiglionis, ut colligitur ex Bulla praedicti Eugenij in illius principio…; caeteri autem consensus, per Communitatem citati, et quorum copia data fuit, non obstant, quia fere omnes sunt praestiti, a Personis Laicis, de quorum facultate non constat, et non comprehendunt bona, de quibus agitur, sed tantum illa existentia in Territorijs Liprignani, et Civituculae, quae non sunt in lite, et licet adsint aliqui consensus Abbatum, et Cellerariorum; illi tamen non praeiudicant Monasterio, cum sint recentes, non excedentes centum annos, prout requiritur contra dictam Ecclesiam, ex dispositione dicti Privilegij Honorij, et Eugenij, ut dictum est…et quia etiam non sunt praestiti capitulariter, et cum debitis solemnitatibus…Nec Liprignanenses possunt allegare, et praetendere immemorabilem; quoniam constat de initio in dicta Bulla Eugenij…Praeterea, magis clarum redditur Ius Monasterij, ex concessione Prati vocati del Fiore, facta per Monasterium Massarijs, et Officialibus Castri Liprignani praesentibus, et acceptantibus, ad beneplacitum Abbatum pro tempore; quod Pratum est in Tenutis controversis; et sic cessat Ius perpetuae coloniae; cum tamen, si tale Ius competeret istis Liprignanensibus, etiam dictum Pratum esset huiusmodi oneri subiectum, et ex una parte, alia declaratur…in casu Decisionis Clusinae, non constabat de initio, prout probatur in praesenti causa, ex dicta Bulla Eugenij, et etiam respectu Scurani, ex Instrumento emptionis factae per Monasterium, a q. Card. Columna…iam de anno praedicto MCCCCXLV bona, de quibus agitur, erant fructuosa; ut colligitur, ex dicta Bulla Eugenij. Nec obstant Catastra, et enunciatio in eis facta; quia loquuntur de bonis existentibus in alieno Territorio, et precipue Liprignani, non autem de his controversis…fuit concorditer resolutum Non constare de Colonia perpetua; et tolluntur omnia in contrarium adducta pro parte Communitatis.

Questa voce è stata pubblicata in CONTENZIOSO TRA IL MONASTERO DI SAN PAOLO FUORI LE MURA E LA COMUNITA' DI LEPRIGNANO. Contrassegna il permalink.

Lascia un commento

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...